- HELIOGABALUS
- HELIOGABALUSDeus peregrinus fuit, inprimis Phoenicum. Simulacrum eius lapis erat maximus, ab imo rotundus, et sensim fastigiatus propemodum ad coni figuram, niger et lapidi color, qui caelitus decidisse credebatur. Eminebant in lapide quaedam, formaeque nonnnullae visbantur: solis im aginem esle illam affirmabant Ethnici, minime humano artificio fabrefactam. HELIOGABALUS Marcus Aurelius Antoninus, Ant. Caracallae fil. qui ad im perium aslumptus fuit matris operâ apud Antiochiam. Etiam Alagabalus dictus est, quia antequam Imp. fieret, Solis Sacerdos inter Phoenices fuetat, qui Astro huic id nominis indieêrunt. Vide infra. Mater Semis vel Semiamira appellata est. Electus ab Exercitu, post mortem Macrini, Romam Deastrum suum detulit, omnis altetius Dei cultu severe prohibito: Huic delubrum condidit, quo ignem, qui in Vestae custodiebatur, quo Palladium et ancilia delata voluit, ipse sacerdotis officio functus. Huius mores im purissimos Lamprid. describit, ut et Eutrop. l. 8. Aurel. Vict. epit. vit. Caes. etc. Luxus eius tantus, ut ex remotissimis provinciis gulae irritamenta peteret, balsamoqueve Lampades aleret. Piscinarum eius aquae odoratae erant: Aquiliam Severam, Vestalem, clandestino connubio sibi copulavit, quo caelestem plane, ut dicebant, prolem susciperet, ipse Pontifex ex puella sacra. Prodigus thesaurorum supra modum, saevus in Senatores, quod Senatulum feminarum, cui mater eius praesidebat, ratum non haberent. Tandem cum et militibus intolerabilis evasislet, iamqueve in eo eslet, ut Alexandrum fil. Mam ae ae neci daret, quem Senatus Caesarem vocaverat, vivenre adhuc Macrino, cum matre ab illis in castris occisus est. Cadaver eius a plebe per ur bem raptatum, tandem post mille ludibria, in Tiberim proiectum est, d. 10. Mart. A. C. 222. Imperii 3. Mens. 9. d. 4. Aet. 18. vel ut alii, volunt 22. Patria Emislenus fuit, et in Emissa urbe Sacerdos Dei Alagabali, ut dictum, qui Deus peculiaris fuit illius urbis. Vide Salmas. ad Lamprid. ut et in voce Mar cus. Addo saltem, quod habuit in calceamentis gemmas et quidem sculptas, quod risum movit omnibus, quasi possent sculpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant, Lamprid. in eo. Quem sequutum postea Alexandrum Seu. idem, et Carolum Mag. Egmhardus prodidêre. In murrhinis quoque et onychinis minxisle, idem Lamprid. tradit. Idem gemmatum quoque Diadema, inter Impp. Prim us usurpavit, uti diximus supra, ubi de Diademate. Porro calceamentum numquam iterasle, neque annulos bis induisle, narratur eidem Lamprid. a quo luxu annulorum inprimis vide graviter dehortantem Basilium Mag. Orat.. πρὸς τοῦς πλουτοῦιτας. Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.